monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 45, 3
Antequam domum sanctae Paulae nossem, totius in me urbis studia consonabant. Omnium pene iudicio dignus summo Sacerdotio decernebar. Beatae memoriae Damasus, meus sermo erat. Dicebar sanctus: dicebar humilis et disertus. Nunquid domum alicuius lascivioris ingressus sum? Nunquid me vestes sericae, nitentes gemmae, picta facies, auri rapuit ambitio? Nulla fuit alia Romae matronarum, quae meam posset edomare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus pene caecata; quam continuis noctibus misericordiam Domini deprecantem sol saepe deprehendit. Cuius Canticum Psalmi, sermo Evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium. Nulla me potuit alia delectare, nisi illa, quam manducantem nunquam vidi. Sed postquam eam pro suae merito castitatis venerari, colere, suspicere coepi, omnes me illico deseruere virtutes.